ORATIONES Principum

ORATIONES Principum
ORATIONES Principum
dicuntur in Iure, quae ab ipsis Principibus in Senatu habentur; Cum ipsi scilicet explicatis rei totius circumstantiis, quod iustum, utile ac honestum Reip. sit, ostendunt, Senatumque rogant, an sic constituere placeat. Talis exstat Oratio vel pars potius Orationis Imper. Severi l. 1. ff. de rebus eorum, qui sub tut. sunt, non alien. Citantur item D. Marci Orationes, de alimentis, l. cum hi, ff. de transact. de fugitiv. requisit. l. divus. ff. de serv. fugit. de bonis mat. l. penult. ff. ad Tertull. Eiusmodi quoque est Oratio D. Marci de confessis, cuius fit mentio l. 6. §. 1. ff. de confess. et l. 59. ff. de re Iud. Oratio porro Marci et Commodi, quâ prohibentur Tutores et filii eorum pupillas suas ducere: ad quam Paulus librum singularem scripsit, leg. 60. et l. 67. §. sed et filius fam. ff. de ritu Nupt. Eorundem Imperatorum Oratio, de rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt sine decreto non alienandis, l. 1. ff. de rebus eorum, l. 9. Cod. de praed. minor. quam singulari librô idem Paulus exposuit, ut ex Indice Florentino ac Inscriptionibus aliquot constat: Oratio Hadriani in leg. si et rem, §. et illud ff. de pet. heredit. Oratio Antonini, de confirmandis inter virum et uxorem donationibus, l. 32. ff. de donat. inter vivos. Similia alia excmpla sunt in l. ult. Cod. de Testam. man. leg. 17. Cod. de excusat. tut. leg. 2. Cod. de Cur. de cur. fur. l. penult. Cod. de his quae, ut indigitat Barn. Brissonius in Lcxic. et l. 1. Antiqq. c. 16. Et quia Senatus aliquando a Principe consulitur, ipsae Orationes Senatusconsulta interdum vocantur: Exemplum est in l. item veniunt, §. pridie. ff. de pet. hered. Vulteius in Comment. Institut. quibus medis Testam. infirm. §. fin. num. 1. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. vide quoque infra, ubi de SConsulto Orphitiano, voce Orphitus. In Communione Romana, Orationes vocantur, in Ritualibus libris, eae preces, quas in sacris liturgiis peragunt, quaeque a verbo Oremus initium habent ac semper ad Deum Patrem diriguntur. Easdem quoque Collectas appellant. Vide Durandum l. 4. c. 15. qui num. 17. observat, in Ecclesia Lateranensi numquam dici Orationem, sed in Missa et in omnibus Horis altâ voce pronuntiari Orationem Dominicam, quae in Novo Testam. prima fuit Ortio, etc. vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Rechtsgeschichte — Rechtsgeschichte, die Darstellung des Entwickelungsganges, welchen der Rechtsstoff im Laufe der Zeiten bis zu seiner gegenwärtigen Gestaltung genommen hat. Bei vielen Völkern blieb das Recht, nachdem es zu einer gewissen Höhe der Ausbildung… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Marc-Antoine Muret — Pour les articles homonymes, voir Muret (homonymie). Marc Antoine Muret, dit Muretus Marc Antoine (de) Muret, dit Muretus, né le 12 avril …   Wikipédia en Français

  • Marc-Antoine de Muret — Marc Antoine Muret Pour les articles homonymes, voir Muret (homonymie). Marc Antoine Muret, dit Muretus Marc Antoine (de) Muret, dit Muretus, né le 12 avril …   Wikipédia en Français

  • Marc-antoine muret — Pour les articles homonymes, voir Muret (homonymie). Marc Antoine Muret, dit Muretus Marc Antoine (de) Muret, dit Muretus, né le 12 avril …   Wikipédia en Français

  • Marc-Antoine Muret — Marc Antoine Muret, llamado Muretus. Marc Antoine Muret, llamado Muretus (Muret, 12 de abril de 1526 Roma, 4 de junio de 1585), fue un humanista y escritor francés Marc Antoine Muret empezó desde muy joven su carrera de docente, tras llamar la… …   Wikipedia Español

  • Marc Antoine Muret — Pour les articles homonymes, voir Muret (homonymie). Marc Antoine Muret, dit Muretus Marc Antoine (de) Muret, (Muretus en latin), né le 12 avril 1526 à Muret et …   Wikipédia en Français

  • Hermann von Neuenahr der Ältere — Hermann Graf von Neuenahr (Nuenar, a Nvenare, de Nova Aquila[1]) (* 1482[2]; † 2. Oktober 1530 in Augsburg) war ein deutscher humanistischer Theologe, Staatsmann, Naturwissenschaftler und erzbischöflicher Kanzler der alten Universität Köln …   Deutsch Wikipedia

  • Coram publico — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P …   Deutsch Wikipedia

  • Franciscus Hotomanus — François Hotman. François Hotman (latinisiert auch Franciscus Hotomanus, gelegentlich Hottomannus oder Hotomannus geschrieben) (* 23. August 1524 in Paris; † 12. Februar 1590 in Basel) war ein protestantisch und humanistisch geprägter… …   Deutsch Wikipedia

  • Quintus Aurelius Symmachus — Flügel eines Elfenbeindiptychons mit Inschrift „SYMMACHORUM“. Die Frau stellt eine Priesterin des Bacchus dar. Eiche und Altar repräsentieren den Kult des Jupiter. Quintus Aurelius Symmachus (* um 342; † 402/403) war ein nichtchristlicher Senator …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”